Epistola II ad Timotheum*

Caput 4: Versus 2

Importune.Tu opportune agis, sed importunus esse videris ei qui non libenter audit, quod tamen ei aliquando prodest. Tu tamen sciens hoc illi esse opportunum, quod ei videtur importunum, dilectionem curamque sanitatis ejus, animo teneas mansueto et modesto.Increpa in omnibus.Timotheo acriorem suadet patientiam. Tito nimis patienti, imperium persuadet.
(* Traductions européennes)